Wednesday, October 6, 2010

Illustrated: Formica Transformata


M0649 - M0650 - M0651
650. Formica Transformata. Quae nunc formica est, dicitur homo fuisse agricola, assuetus furari et clam surripere vicinorum messes et sata. Unde indignati, Dii eum in hanc bestiolae naturam transformarint, quae, inveteratae consuetudinis haud oblita, formam hominis, non mores suos, exuerit. Ut antea, huc et illuc per campos excurrit, furtim grana suffuratura vicinorum. Adeo Naturam et mores suos dediscere difficile est.

Homo Formica Factus

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.
M0650 = Perry166. Source: Irenaeus 49. This is Perry 166. Compare the stories of the past lives of the wasp and the butterfly, #668.

No comments:

Post a Comment