Wednesday, April 20, 2011

Image: Formicae Duae


M0648 - M0649 - M0650
649. Formicae Duae. Formicae duae commode vitam sustinebant, cibos viles parabilesque adhibere contentae. At una quondam, taedio affecta sortisque melioris appetens, domo discedere coepit, dum perveniret denique in quoddam horreum, bellariorum omni copia refertum. “O Iuppiter hospitalis,” ait, “bonum quod mihi venit hodie, perpetuum facias, precor!” Dulcem dapem eligit et, opipare pransa, ad pauperem cellam redit. In boni partem invitat sociam; illa vero pertinax repugnat et inquit, “O soror, cum nunc satis bene mihi sit, distrahi periculosum iudico.” Sed altera, nil iam cupiens nisi degustatas semel delicias, saepissime horreum revisit, gulae intemperanti obsequens; sic vitam dum sibi vult reddere iucundiorem, multo breviorem efficit. Soror funus miserae bestiolae curat, maesta quidem, sed sano corpusculo vigens.



M0649 (not in Perry). Source: Desbillons 7.25 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Jupiter was the god of guest-host relations, hence the epithet hospitalis. Compare the fable of the two vultures, #460, or the two mice, #196.

No comments:

Post a Comment