Tuesday, October 5, 2010

Illustrated: Gallus Capellanus et Vulpes


M0557 - M0558 - M0559
558. Gallus Capellanus et Vulpes. Vulpes esuriens veniebat ad gallinariam. Fingebat se graviter infirmatam et confiteri velle, rogans ut gallus, capellanus suus, exiret et audiret confessionem suam. “Si sine confessione moriar,” ait, “in periculum vestrum erit.” Et gallus, “Fraudulenta es et malitiosa, et ideo timidus sum.” Et vulpes, “Heu! Ubi est caritas, cum deficiat in sacerdote?” Gallus intremuit et dixit gallinae uxori suae, “Oportet omnino quod exeam.” Cui illa, “Domine, nullo modo; multum deceptuosa est, et nescitur ad quem finem tendit.” Et gallus, “Tamquam una de stultis mulieribus locuta es! Nonne mihi cura animae eius tradita est? Nonne respondebo pro ea?” Et surgens induxit eam in domum ad locum secretum ut audiret eius confessionem, et vulpes, gallum sumens per collum, strangulavit et asportavit ad silvam.

Gallus et Vulpes

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images. This image does not exactly match the fable, but it looks like that fox might be asking for help.

M0558 = Perry597. Source: Sheppey 67 (shortened). This is Perry 597. For another story about the fox making confession, #228.

No comments:

Post a Comment