Tuesday, October 5, 2010

Illustrated: Rana et Mus, Amici


M0601 - M0602 - M0603
602. Rana et Mus, Amici. Muri, in ostio molendini residenti, supervenit rana et rogavit ut ipsam hospitio suo colligeret. Cui mus respondit benigne et apposuit ei farinam. Sed cum potus diu exspectatus non venit, rana, potibus assueta, tristis resedit. Muri dixit quod si secum vellet ad sua transire, ipsa sibi vicem reddere vellet. Sic venerunt ad fluvium et rana muri ait, “Hic transeunda est nobis aqua. Si fessus es, ego iuvabo te ne in aqua deficias; filum nobis alligabimus, tu in collo, et ego in pede meo.” Tunc rana, sponte se mergens, muri machinata est naufragium. Sed aquila forte aderat et murem unguibus arripit, similiter trahens ranam annexam, quae sic fertur locuta fuisse, “Qui socio suo parat opprobrium, non immerito cadit in laqueum.”

Rana et Mus

Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images.
M0602 = Perry384. Source: Romulus Anglicus 3 (shortened). This is Perry 384. For a quite different version of the story of the frog and the mouse, see #198. Compare the fable of the two roosters fighting, #562.

No comments:

Post a Comment