Sunday, October 10, 2010

Illustrated: Uxor et Vir Ebrius


M0939 - M0940 - M0941

940. Uxor et Vir Ebrius. Cum mulier quaedam ebriosum virum haberet eumque ab hoc morbo liberare omnimodo vellet, huiusmodi astutiam excogitavit: ut somno eum ex ebrietate correptum sensusque expertem mortui ad instar aspexit, sublatum in humeros ad sepulcretum extulit, ibique deposito discessit. Cum vero eum expergefactum nec vino amplius gravem coniecit, ad sepulcretum reversa, fores eius pulsavit. Vir quis eas percuteret rogat, sed uxor, “Mortuis cibaria ferens, en adsum ego,” respondit. Cui ille, “Non mihi cibum, sed potum, O bone, potius affer; tristem enim me reddis, dum cibi, non potus mentionem facis.” Tunc coniunx, sibi manibus pectus percutiens, “Heu me miseram,” inquit, “quae ne hoc astu quidem nihil profui tibi! Nam tu, non modo emendatus non es, sed peior quoque temetipso evasisti.”

Uxor et Vir Ebrius

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.

M0940 = Perry246. Source: De Furia 234 (shortened). This is Perry 246. For a story about a woman who likes her wine, see #953.