Monday, October 18, 2010

Illustration: Leo Irretitus et Vulpes


M0027 - M0028 - M0029
28. Leo Irretitus et Vulpes. Leo, comprehensus laqueo, totis viribus vincula dirumpere conabatur; quo autem maiori conatu laqueum trahebat, eo arctius detinebatur. Vulpes, illac iter habens, cum hoc esset intuita, “Non viribus,” inquit, “mi rex, istinc evades, sed ingenio. Relaxandus enim laqueus et dissolvendus; non trahendus est.” Quod cum leo fecisset, statim soluto laqueo quo erat astrictus, liber evasit. Fabula indicat ingenium viribus longe esse praestantius.

leo et mus

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images. Although this is an illustration for the story of the lion and the mouse, it can work for this fable, too!

M0028 (not in Perry). Source: Abstemius 170. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the story of the lion and the grateful mouse, #208.

No comments:

Post a Comment