Wednesday, October 13, 2010

Image: Leaena et Sus


M0008 - M0009 - M0010
9. Leaena et Sus. Sus et leaena litigabant ad invicem. Sus autem dixit leaenae, “Et tu, in quo te iactas, pro qua re tantam elevaris in superbiam? Labor tuus inanis est, et cum per annum unum labores, non potes habere nisi catulum unum. Ego fecunda et grata sum hominibus, et per duos quosque menses porto quattuordecim porcellos.” Respondit, “Verum est, sed tu paris porcellos, ego leonem.” Exemplum est verbosi, qui multa loquitur inutilia. Sapiens autem paucis contentus est verbis.


Image Source: Lioness and cub.

M0009 = Perry257. Source: Odo Appendix 3, Fable 25. This is Perry 257. Compare the debate between the dog and the sow about their litters, #343.

No comments:

Post a Comment