Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Leaena et Ursa


M0007 - M0008 - M0009
8. Leaena et Ursa. Erat leaena duos habens catulos. Exit autem ad venandum et venit quidam venator et catulos occidit et cum ipsorum pellibus discessit. Hoc videns, leaena contristata valde flebat. Ursa vero, tristitiam eius videns, venit ad eam dixitque ei, “Cur tristaris?” Illa respondit, “Quia venator catulos meos interfecit.” Ursa dixit, “Noli tristari; desine flere, quia passa es quod fecisti. Dic mihi, quid his annis comedisti?” Leaena respondit, “Carnes animalium.” Dixit ursa, “Quis tibi dabat?” Et ipsa, “Ego capiebam.” Et ursa, “Animalia quae capiebas parentes habebant?” Et illa, “Habebant.” Ursa ait, “Sic de filiis tristabantur ut tu nunc de tuis, et ipsa passa es sicut tu faciebas.” Haec audiens, leaena siluit et paenituit et, carnes comedere desinens, fructus manducare incepit.

Leaena et Ursus

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images.

M0008 = Perry414. Source: Liber Kalilae et Dimnae 14.143 (shortened). This is Perry 414. In Greek versions of the fable, it is a wild boar who rebukes the lioness. For a fable about the bear’s own hypocrisy, see #130.

No comments:

Post a Comment