5. Leo, Lepus, et Cerva. Leo, dormientem leporem nactus, confestim eum devorare parabat. Cervam interim praetereuntem conspicatus, relicto lepore, eam persequi coepit. Lepus interea, strepitu excitatus, inde fugam abripuit. Leo autem, postquam cervam longe est insecutus nec eam adsequi potuit, ad leporem reversus est. Sed eum quoque fuga elapsum cum reperisset, “Ego mehercule digna patior,” inquit, “quia, paratam in manibus escam reiiciens, incertam volui spem sequi.”
Image Source:
Forest Wildlife. You can image the deer and the rabbit congratulating one another upon their escape!
M0005 Perry148