Friday, October 15, 2010

Illustrated: Vulpes, Corvus et Gallus


M0044 - M0045 - M0046
45. Vulpes, Corvus et Gallus. Corvus aliquando et vulpes coniuncti fuerunt. Cum esurirent, excogitat hanc fraudem vulpes. Induit cucullam et procumbit in genua et librum ante se collocat et priores pedes tamquam manus una cum oculis in caelum tollit, quasi deplorans prioris vitae delicta et veniam deprecans, et divinam misericordiam implorans. Venit igitur ad gallinarum cohortem corvus et mira narrat de religione vulpis, deque illius salutari doctrina, deque vitae emendatione et sanctitate. “Sed quid opus est,” inquit, “verbis? Paululum in hoc nemusculum progressae, ipsae aspiciatis optimam vulpeculam iam cultui divino et adorationi vacantem.” Movebantur oratione corvi stolidae aves et sequi hunc incipiebant cum gallus, fraude animadeversa, revocat illas ac monet viderent qui ipsas a quo ad quem abduceret. Cui credas, videto.

0113 De vulpe et corvo

Click here for a SLIDESHOW of all the Speculum Sapientiae images.
M0045 (not in Perry). Source: Daumas 264. This fable is not in Perry’s catalog, but the story does appear in the Speculum Sapientiae 1.13. For another story of pretend piety, see the story of the cat-as-bishop, #216.

No comments:

Post a Comment