Monday, August 23, 2010

Illustrated: Vulpes Pacem Annuntians


M0045 - M0046 - M0047
46. Vulpes Pacem Annuntians. Vulpes olim gallum in arbore residentem vidit. “Descende et huc veni,” inquit vulpes, “tecum de multis rebus colloquium habere volo; iamdiu in unum non convenimus.” “Benigne,” respondet gallus, “mea tamen sententia hic tutior sum.” “Nonne tu novum edictum audivisti?” vulpes inquit; “omnia enim animalia inter se pacem decreverunt, et nunc nos omnes in amicitia et concordia vivimus.” Gallus nihil respondet at intente in silvam distantem oculos divertit. “Quid tam intente prospicis?” vulpes rogat. “Nisi fallor, video canes venaticos huc rapide currentes,” gallus respondet. “Si hoc verum est,” vulpes inquit, “ego quam celerrime hinc me recipiam.” “Noli festinare,” exclamat gallus, “sed hic parumper mane. Nonne omnia animalia pacem inter se agunt?” “Id verum est,” vulpes inquit, “at fortasse catuli edictum nondum acceperunt.”

Vulpes Pacem Annuntians

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. You can see the dogs approaching - and of course in the image they do not look very far away at all!
M0046 = Perry671. Source: Thomas 42. This is Perry 671. For another fable where the rooster is able to see through the fox’s tricks, see #560. See also the wolf and the kiss of peace, #303.

No comments:

Post a Comment