Wednesday, November 3, 2010

Illustrated: Catus Monachus


M0389 - M0390 - English - M0391

390. Catus Monachus. In quodam refectorio fuit quidam murilegus, qui omnes mures, excepto uno magno ratto, cepit et interfecit. Cogitavit catus qualiter murem illum magnum deciperet et devoraret. Tandem fecit sibi radi coronam; induit cucullam et fecit se monachum; inter alios monachos sedit et comedit. Videns hoc, rattus gavisus est, credens quod nollet ei nocere. Saltavit igitur rattus huc et illuc, et catus, dissimulans, oculos suos a vanitate avertit. Tandem secure rattus appropinquavit ad catum. Catus vero cum unguibus viriliter rattum cepit et firmiter tenuit. Dixit rattus, “Quare talem crudelitatem facis? Quare me non dimittis? Nonne monachus factus es?” Dixit catus, “Numquam ita bene praedicabis quod te dimittam, frater. Quando volo, sum monachus; quando volo, sum canonicus.” Et devoravit rattum.

Feles Monachus

Click here for a SLIDESHOW of all the Gole images.

M0390 (not in Perry). Source: Odo, Fable 15. This is Perry 592. Compare the fable of the wolf who became a monk, #100.