Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Feles Senior et Mus Parvulus


M0388 - M0389 - English - M0390

389. Feles Senior et Mus Parvulus. Mus quidam adulescens imperitusque felem iam seniorem flectere conabatur, clementiam tali ratione petendo, “Patere,” inquit, “me vivere. Tantulus tamque parcus, num huic familiae nocere potuerim? Domino vel uxori eius num credis famem me umquam adferre posse? Uno frumenti grano vivere, una nuce pinguis fieri soleo. Nunc sane macer sum. Quod si paulisper exspectaveris, catulis tuis hoc prandium servabis.” Muri capto sic loquenti ita respondit feles; “Erras,” inquit; “mecumne tales habentur sermones? Surdis melius persuadeas. Felem et hac quidem aetate veniam dare! Istud accidit numquam. Proinde ad inferos descende! Meis cibi satis superque erit.” Haec fabula docet et iuvenes omnia credere se exorare posse, et haud misericordes esse senes.

Feles Senex et Mus

Click here for a SLIDESHOW of all the Billinghurst images.

M0389 (not in Perry). Source: La Fontaine 12.5 (translated into Latin prose by Moore; shortened). This fable is not in Perry’s catalog. Compare Abstemius’s fable about the mouse who wanted to be friends with the cat, #204.