124. Simiae et Urbs. Referebatur quodam in conventu simiarum de condenda urbe, quam simiarum genus teneret atque incoleret. Placebatque plerisque etiam hac in parte hominum imitari industriam. Sed hoc aetate aliis provectior simia magnopere dissuadebat, contraque innumera commoda quae audierat a multitudine commemorari, unum aiebat malum inesse in re quod opponi posset, quia intra moenia, quasi cavea inclusae, omnibus validioribus bestiis praeda futurae essent. Monet fabula non solum videndum quid in aliqua re boni, sed etiam quid mali insit.
Image Source: Medieval image of a monkey.
M0124 = Perry464. Source: Camerarius 194. This is Perry 464. Compare the story of the fox who is debating about whether or not to build a new house, #36.