Thursday, November 11, 2010

Image: Asinus et Vulpes, Peccata Confitentes


M0227 - M0228 - M0229
228. Asinus et Vulpes, Peccata Confitentes. Semel lupus audivit animalium confessionem et, cum multa ex eis fuissent sibi magna peccata confessa, tandem vulpes dixit quod multas gallinas rapuit et comedit non benedicendo, et sic de aliis. Postremo venit asinus, qui confessus est et dixit, “Ego subtraxi unam parvam garbam faeni quod ceciderat cuidam de curru, et hoc feci propter famem quam patiebar.” Dixit lupus ad vulpem, “Tu non peccasti, quia est tibi innatum et naturale ut rapias gallinas. Sed maledictus sit asinus, qui alienum subtraxit!” Et sic mandavit asinum percutere et sententiavit eum fore suspendio dignum, sed vulpem dimisit illaesam.



M0228 = Perry628. Source: Odo, Fable 81. This is Perry 628. For another story about a fox’s confession, see #53 or #558.


No comments:

Post a Comment