M0185 = Perry649. Source: Romulus Rhythmicus 2.34 (adapted into prose and shortened). This is Perry 649. The first part of this story (omitted here) explains how the hedgehog and the deer shared the field between them before they quarreled.
Friday, November 12, 2010
Image: Herinaceus et Cervus
185. Herinaceus et Cervus. Certamen erat inter herinaceum et cervum; qui citius poterit percurrere prata, victor erit. “Heu,” infit herinaceus, “hoc est impossible ut mihi victoria perveniat.” Hoc modo queritans et flens, domum perrexit. Quem ut sua mulier dolentem conspexit, quaesivit quid hoc sit. Herinaceus rem sermone retexit. Tunc uxor ait, “Notum tibi satis est, quod nos ambo ita conformes et similes simus, ut nulla mens discernat inter nos. Igitur consilium sanum tibi dabo: et tu et cervus simul stabitis, sed ego contra stabo. Cum cervus ad me cucurrerit, tunc ego clamabo, ‘Perveni citius, ergo tibi prata negabo.’ Sic cervus recedat lassus et illusus!” Sic fecerunt herinacei, et hoc artis ingenio cervus, contra spem victus, e prato discedit.