M0237 = Perry381. Source: De Furia 413. This is Perry 381. Compare the story of the donkey and the boar, #150.
Thursday, November 11, 2010
Image: Asini et Agricola Senex
237. Asini et Agricola Senex. Agricola quidam in agro consenuit et, cum numquam ingressus esset in urbem, precabatur domesticos ut eam videret. At illi, iunctis asellis atque in curru eo imposito, solum iusserunt agere. Eunti tamen procella et turbine aerem occupantibus et tenebris factis, aselli a via aberrantes in quoddam praecipitium deduxerunt senem. At ille, iam praecipitandus, “O Iuppiter,” ait, “in qua re te iniuria affeci quod sic inique occidor, praesertimque neque ab equis generosis, neque a mulis bonis, sed ab asellis vilissimis?