Saturday, November 20, 2010

Image: Talpa et Olitor


M0185 - M0186 - M0187
186. Talpa et Olitor. Olitor, talpam capiens, eam interimere volebat. Cui illa “Ne occidas,” inquit, “mi here, me famulam tuam, tam pulchra pelle contectam et hortulos tuos gratis fodientem.” “Non me,” respondit olitor, “his blandulis delinies verbis, cum, me invito, hortulos meos, ut dicis, fodiens, herbas omnes, ut te ipsam pascas, radicitus eruas, et me ad inopiam redigas.”



M0186 (not in Perry). Source: Abstemius 144. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the weasel and the man, #193.

No comments:

Post a Comment