Sunday, November 14, 2010

Image: Herinaceus et Vulpes, Iter Facientes


M0178 - M0179 - M0180
179. Herinaceus et Vulpes, Iter Facientes. Cum una forte iter facerent vulpes et herinaceus, gloriabatur illa et ostentabat ingenii sui calliditatem et se plurimarum artium notitia instructam esse superbe praedicabat et rogabat quid herinaceus sciret. “Nihil enim,” inquit herinaceus, “nisi me in globulum convolvere.” Hoc enimvero irridebat illa et contemnendum ducebat. Paulo post, incidunt in canes, qui cum omnibus artibus vulpem capiunt et discerpunt; spinis autem suis tectus et defensus, herinaceus omne periculum evasit.



M0179 = Perry605. Source: Camerarius 394. This is Perry 605. Compare a similar fable about the fox and the cat, #59.