Monday, November 15, 2010

Image: Equus Incultus


M0263 - M0264 - M0265
264. Equus Incultus. Equi complures ad circenses ludos fuerant adducti, pulcherrimis phaleris ornati, praeter unum quem ceteri ut incultum et ad huiusmodi certamen ineptum irridebant, nec umquam victorem futurum opinabantur. Sed ubi currendi tempus advenit et, dato tuba signo, cuncti e carceribus exsiliere, tum demum innotuit quanto hic, paulo ante irrisus, ceteros velocitate superaret. Omnibus enim aliis post se longo intervallo relictis, palmam assecutus est. Fabula indicat non ex habitu sed ex virtute homines iudicandos.



M0264 (not in Perry). Source: Abstemius 88. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the mongrel dog, #352. For a sad old race horse, see #275.


No comments:

Post a Comment