Sunday, November 21, 2010

Image: Mus in Cista Natus


M0199 - M0200 - English - M0201

200. Mus in Cista Natus. Mus, in cista natus, omnem fere ibi duxerat aetatem, nucibus pastus quae in ea servari solebant. Dum autem circa oras cistae ludens decidisset quaereretque ascensum, reperit epulas lautissime paratas, quas cum gustare coepisset, “Quam stultus,” inquit, “hactenus fui, qui toto in terrarum orbe nihil melius cistula mea esse credebam. Ecce quam suavioribus hic vescor cibis.”



M0200 (not in Perry). Source: Abstemius 1. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For a different perspective, see the story of the city mouse and the country mouse, #196.