Thursday, November 4, 2010

Image: Pardalis et Simiae


M0139 - M0140 - M0141
140. Pardalis et Simiae. Pardalis animal est simiis infensissimum, sed viribus impar. Unde, cum aperta vi simias non possit invadere, arte expugnat et vincit. Sternit se sub foliis et ramis supinum et, extensis in altum pedibus, fingit se mortuum. Hoc spectaculo gavisae, simiae una post alteram ex arboribus descendunt; illudunt ficto mortuo et, eius arte elusae, audaciores ac deposito metu conscendunt, conculcant, tripudiant, donec pardalis, sentiens eas longo suo ludo defatigatas, aliam strangulat, aliam unguibus lacerat, aliam pedibus stringens dilaniat.


Image Source: Medieval image of the leopard.

M0140 (not in Perry). Source: Irenaeus 25. This fable is not in Perry’s catalog, although it became widely known from its inclusion in Erasmus’s Adagia 2.4.66. Compare the fox playing dead, with less success, #52.

No comments:

Post a Comment