123. Simia et Piscatores. Simia, procera quadam in arbore sedens, cum piscatores ad flumen quoddam retia ferentes vidisset, sedulo quae ab iis gerebantur observabat. Ipsi itaque cum retia iecissent ac paulum ut cibum sumerent recessissent, simia, confestim ex arbore descendens, eos imitari conabatur (aiunt enim hoc animal imitandi studio quam maxime teneri). Retibus vero vix tactis, comprehensa simia iamiam demergebatur. Quamobrem ad se conversa, “Digna quidem patior,” inquit, “quid enim piscandi ignara, piscari volui?”
Click here for a
SLIDESHOW of all the Detmold images.
M0123 = Perry203. Source: De Furia 162. This is Perry 203. Compare the fable of a man who tries to imitate a skill he does not understand, #839. For other fables about the monkey as a mimic, see #121 or #122.