Sunday, January 30, 2011

Image: Ardea et Accipiter


M0477 - M0478 - M0479
478. Ardea et Accipiter. Aquila irata fuit accipitri, et aves ex praecepto aquilae eum fugientem insecutae sunt. Accipiter in antrum se misit ut mortem evaderet. Volucres foris astabant; cum autem diu exspectatus non exiret, qualiter extraheretur cogitabant. Visum est eis quod ardea eum intus impeteret et apprehenderet. Sed cum ardea eum rostro fatigaret, accipiter intrusum collum apprehendit et captivam eam tenuit. Illa autem, nimio terrore occupata, stercora dimisit, quibus socias aves sursum aspectantes deturpavit. Tandem vero, collo recuperato, ipsa statim mare transire cogitavit et in viam se misit. Cui cornix obvia data quo vadat quaerit. Et ait ardea, “Pudor fugat me de patria et propero transire maria.” Cui cornix, “Mea laude ad patriam redibis, quia, quocumque fugeris, semper culus tuus adhaerebit tibi.”



M0478 = Perry654. Source: Romulus Anglicus 123 (shortened). This is Perry 654. For another story about a long-beaked bird, see the story of the stork and the fox, #469, or the story of the crane and the wolf, #475.