Saturday, January 29, 2011

Image: Sus, Porcelli Eius, et Lupus


M0331 - M0332 - M0333
332. Sus, Porcelli Eius, et Lupus. Lupus invenit scrofam cum porcellis suis pascentem et ait ad eam, “Comedam, soror mea, ex porcellis tuis.” Respondit scrofa, “Ita facies, ut placuerit. Sed rogo ut prius laventur aqua pura, nam non sunt ritui nostro lauti, et tunc manducabis ex eis secundum voluntatem tuam.” At lupus “Ostende,” inquit, “fontem.” Tunc scrofa duxit eum ad canalem, per quam influebat aqua in molendinum, et ait, “Ecce fons sanctificatus.” Lupus, stans in summitate canalis fingensque se presbiterum, voluit arripere porcellum et intingere in aquam. Tunc scrofa cum grunnitu oris vehementer impetiit lupum per mediam canalem et vis aquarum rapuit eum usque ad rotam ligneam, ac radii rotae contriverunt vehementer membra eius.



M0332 = Perry699. Source: Steinhowel 5.10 (shortened). This is Perry 699. This is actually a three-part story; for the other two parts, see #315 and #323.

No comments:

Post a Comment