Friday, January 21, 2011

Image: Arietes Duo et Lupus


M0314 - M0315 - M0316
315. Arietes Duo et Lupus. Lupus invenit duos arietes proeliantes in prato et ait, “Unum ex vobis comedam.” At aries unus respondit, “Ut placet, ita fac. Sed prius iudica inter nos rectum iudicium: hoc pratum fuit patribus nostris; nos autem, ignorantes ipsum dividere, agimus proelium.” At lupus, “Faciam ut vultis, si dixeritis modum.” Tunc unus aries ait, “Sta, domine, in medio prato; ego ibo ad unum caput prati, et alius ad aliud caput, et quis prior fuerit ad te, illi sit pratum, et tu alterum comede.” At lupus ait, “Ita facite.” Et, abeuntes ad capita prati, arietes venerunt cum magno impetu velociter usque ad lupum et percusserunt eum ex utraque parte ita vehementer, ut stercoribus coinquinaretur. Fractis eius costis, arietes abierunt, semivivo relicto.



M0315 = Perry699. Source: Steinhowel 5.10 (shortened). This is Perry 699. This is actually a three-part story; for the other two parts, see #323 and #332.

No comments:

Post a Comment