Monday, August 23, 2010

Illustrated: Verveces et Lanius


M0315 - M0316 - M0317
316. Verveces et Lanius. Verveces in collectu cum essent una cum arietibus, lanium intrare inter se dissimulaverunt se videre. Cum autem unum ex sese cernerent manu lanii mortifera teneri, trahi et interfici, nec sic timuerunt; sed intra se dicebant, “Me non tangit, te non; dimittemus. Trahat quem trahit.” Novissime remansit unus. Cumque et ipse traheretur, sic dixisse lanio fertur, “Digne sumus laniati sigillatim ab uno, qui nobismet non prospeximus. Qui cum in uno essemus, te in medio nostri cum aspeximus, decuerat ut te capitibus nostris quassatum occideremus.”

verveces et lanius

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. The butcher's bloody business is very vivid in this colored version!

M0316 = Perry575. Source: Romulus Florentinus 3.26 This is Perry 575. Compare the fable of the cook and the oxen, #284.

No comments:

Post a Comment