M0321 (not in Perry). Source: Abstemius 164. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the dog in the manger, #357.
Saturday, January 22, 2011
Image: Capra et Canis
321. Capra et Canis. Capra, esuriens, hortum quendam ubi virentia viderat olera, intrare cupiebat, sed canis molossus, quem olitor custodem apposuerat, non permittebat, minitans ei mortem, si pedem introferre tentaret. Cui capra “Quid,” inquit, “me esse prohibes, quae tibi nulli sunt usui?” “Nulla,” respondit canis, “ratione hoc facio, sed quia ita mihi insitum est a Natura.” Fabula exprimit naturam avarorum, qui multis rebus abundant, quibus neque ipsi fruuntur, neque alios frui patiuntur.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment