Thursday, January 27, 2011

Image: Porcus et Nautae


M0332 - M0333 - M0334
333. Porcus et Nautae. Cum mare, fluctibus iratis acerbum, navem vexaret et nautas, metu exanimes, turbaret, porcus interea iacebat, gravi sopore mersus. Illi desidem excitant et, tam supinam inertiam exprobrantes, “Commune,” clamant, “non sentis periculum? Dormire potes, dum cuncta mortem intentant?” “Trepidate, stulti,” porcus refert, grunniens; “ista securitas me sapientem probat.” Nautae reponunt, “Immo socordem probat.” Apathia, tantis Stoicorum laudibus celebrata, hac fabula notatur.



M0333 (not in Perry). Source: Desbillons 9.35 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For a different story about an “apathetic” philosopher, see #880.

No comments:

Post a Comment