Monday, February 14, 2011

Image: Canis Fugitivus et Herus


M0373 - M0374 - M0375
374. Canis Fugitivus et Herus. Canis, qui fugitivus ex domo herili migraverat, ab hero suo postmodum inventus et interrogatus cur se, herum benignum, linqueret, “Te quidem fateor,” dixit, “mihi liberalem semper et mitissimum dominum fuisse. At omnis tua familia interim huc denique me impulit, miserum, verberibus perpetuis male caesum, ut hoc infortunium defugerem, quod non intuleris tu, at quod te oportuit prohibere.” Qui vetare potest ne mala inferantur, et non vetat, idem facit ac si ipse inferret.



M0374 (not in Perry). Source: Desbillons 7.4 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the man who wanted his dog to think well of him, #375.

No comments:

Post a Comment