Saturday, February 26, 2011

Image: Canes et Lupi Concolores


M0363 - M0364 - M0365
364. Canes et Lupi Concolores Cum animadverterent lupi se non virtute canum sed multitudine superari, hoc iniisse consilium perhibentur. Mittunt ad canes qui quaererent ab iis quorum color non dissimilis luporum esset cur non potius secum coniungerentur, quibus natura ipsos conciliasset, id quod coloris indicaret similitudo; quique illis dicerent, si luporum auxilio adversus alios canes discrepantes colore uti vellent, postea sublatis illis et ipsos solos rerum potituros et in perpetua amicitia luporum futuros esse. Cum res stultis canibus probata et alii canes circumventi atque iugulati fuissent, tum, sine negotio et periculo, istos, etiam concolores sibi, interfecerunt lupi.



M0364 = Perry342. Source: Camerarius 446. This is Perry 342. Compare the fable about the dogs of many colors, #363.