Tuesday, February 1, 2011

Image: Milvus et Aquila


M0429 - M0430 - M0431
430. Milvus et Aquila. Cum aquila tristis sederet in arborem ubi milvus insederat, dixit ad eam milvus, “Cur video faciem tuam tam tristem?” At illa, “Quomodo aegra non ero? Quaero parilem coniugium et reperire non possum.” Cui milvus, “Me accipe, quia sum ut quaeris.” Cui aquila, “Quid ergo venari tu poteris?” Milvus, “Struthionem unguibus meis captum saepius devoravi.” Illa, haec audiens, adquievit et accepit eum in coniugio maritali. Transactoque tempore quod nuptiis fuerat dedicatum, dixit ei aquila, “Vade, et rape nobis praedam.” Et volans in altum exhibuit ei immanissimum soricem, putredine madefactum. Cui aquila, “Haec est promissio tua?” Cui milvus, “Ego ut ad tuum potissimum pervenire possem coniugium, si qua mihi impossibilia voluisses extorquere, nullatenus me tibi impleturum potui denegare.”



M0430 = Perry574. Source: Ademar 67 (shortened). This is Perry 574. For another story where the kite offers the eagle a paltry mouse, see #428.