Saturday, July 30, 2011

Image: Milvus et Falco


M0428 - M0429 - M0430
429. Milvus et Falco. Falco semel cepit milvum et firmiter cum uno pede tenuit. Et ait falco, “Miser, nonne habes tam grande corpus, caput et rostrum ut ego, pedes et ungues ita fortes? Quare permittis quod ita te teneo et cito interficiam?” Respondit milvus, “Bene scio quod ita sum fortis et membra habeo ita robusta, sed cor mihi deficit.”


(image: milvus)

M0429 = Perry612. Source: Odo, Fable 54. This is Perry 612. Compare the story of the deer who lacks courage, #153.

No comments:

Post a Comment