Saturday, March 19, 2011

Image: Bombyx et Puer


M0665 - M0666 - M0667
666. Bombyx et Puer. Musarum alumnus iunior, nugax, levis, et osor librorum, cubiculum, quo magister suus ipsum sedulo detinebat, peius carcere atro horrere solitus est, et bombycem alebat ut taedium falleret et luctum fugaret. Hunc videns sese involvere filis subtilibus, quae ipse neverat, “O stulta bestia,” ait, “quae istis laboribus perfungeris ut tibi carcerem struas!” At ille retulit, “Ni opus tale fecero, eruca repere cogar, nec umquam mihi continget ut in alitem venustum muter.” Pueri monentur ut laboribus doctis se exerceant, ni per humum repere velint.



M0666 (not in Perry). Source: Desbillons 8.27 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Richer as his source. For another story about a boy who does not want to study, see #961.

No comments:

Post a Comment