Friday, April 29, 2011

Image: Erucae Duae


M0664 - M0665 - M0666
665. Erucae Duae. Erucae duae in caule eodem creverant et societatem sororiam iniverant. At una, cum pennas repente sibi advenisse cerneret, statim cupiens se papilionum gregi immiscere, sursum enititur. Per auras fertur. Veterem amicam negligit et, huius et erucarum omnium immemor, pernegat se umquam de gente ista fuisse. Homines repente ex humili loco emersi tolerari possint, ni genus suum spernant.



M0665 (not in Perry). Source: Desbillons 8.22 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the pig who scorned his fellow pigs, #340.

No comments:

Post a Comment