Friday, March 18, 2011

Image: Aesopus et Harioli


M0887 - M0888 - M0889

888. Aesopus et Harioli. Cuidam pecora habenti oves agnos perpererunt humano capite. Monstro territus, ad hariolos consulendos currit, maerens. Hic respondet ad domin i caput pertinere et victima periculum avertendum esse. Ille autem adfirmat coniugem adulteram esse et liberos insitivos significari, sed maiore hostia expiari posse. Quid multa? Variis sententiis harioli dissident, et hominis curam cura maiore adgravant. Aesopus, naris emunctae senex cui natura numquam verba potuit dare, ibi stabat; “Rustice,” inquit, “si ostentum procurare vis, uxores da pastoribus tuis.”



M0888 = Perry495. Source: Phaedrus 3.3 (adapted into prose). This is Perry 495. For other ominous births, see the story of the mountains and the mouse, #214, or the story of the thief and the beetle, #689.

No comments:

Post a Comment