Thursday, March 31, 2011

Image: Draco et Vulpes


M0627 - M0628 - M0629
628. Draco et Vulpes. Vulpes, dum terram eruit, cubile fodiens, ad speluncam pervenit draconis, qui thesauros abditos custodiebat. Hunc simul aspexit et interrogavit, “Quem fructum capis ex hoc labore, quodve praemium tantum est ut somno careas et aevum in tenebris exigas?” “Nullum praemium,” inquit ille; “verum hoc ab summo Iove mihi adtributum est.” “Ergo nec tibi sumis nec ulli donas quidquam?” ait vulpes. “Sic Fatis placet,” respondet draco, et vulpes, “Nolo irascaris, si libere dixero: Dis iratis natus est qui tibi similis est.”



M0628 = Perry518. Source: Phaedrus 4.20 (adapted into prose; shortened). This is Perry 518. For the story of a human and his treasure, #981.

No comments:

Post a Comment