Thursday, April 21, 2011

Image: Draco et Homo


M0626 - M0627 - M0628
627. Draco et Homo. Draco iunxit cum homine foedus amicitiae, et commorabantur simul. Factum est igitur ut draco thesauros suos illius custodiae committeret. Post haec autem draco callidus, fidem socii experiri cupiens, ovum in medium attulit et ait, “Alius quoque ad me spectat thesaurus, non multo minor istis, quem videre debes et custodire. Tu igitur de pura fide hoc ovum custodito, quia in eo pendet vita et omnis salus mea.” Hoc dicto, draco in viam ivit, viro ad rerum custodiam derelicto. At ille, auri cupidus, de thesauro sibi obtinendo cogitavit et ovum, in quo draconis vitam consistere credidit, frangere secum deliberavit. Quod sine mora opere suo complevit. Draco iste igitur, ad socium suum properando reversus, dum ovum fractum invenit, socii fidem aperte cognovit.



M0627 = Perry663. Source: Romulus Anglicus 42 (shortened). This is Perry 663. Compare the fable of the hermit who tested his servant, #897.