874. Sapiens, Rex et Barba Eius. Quidam rex, gloriam mundi diligens, pavimentum aulae suae, sedilia, et parietes cortinis pretiosis fecit cooperiri, mensam mappa et aureis vasis et argenteis fecit ornari. Et cum sapiens quidam inter convivas esset invitatus, sedens ad mensam regis, circumspexit undique ubi posset spuere et, cum vidisset omnia loca ornamentis cooperta, conspuit in barbam regis, in quem statim servientes manus iniecerunt. Rex autem, non sine ratione sapientem hoc fecisse autumans, servitiam servientium repressit et quaesivit cur philosophus sic fecisset. Qui respondit quod, cortinas et vasa pretiosa intuens, non vidit locum viliorem quam barbam pinguedine ciborum perunctam, et ideo in illam conspuebat.
M0874 Perry634. Source: Odo, Parable 102. This is Perry 634. Compare the story of a king who was not enchanted by worldly wealth, #989.