Thursday, April 14, 2011

Image: Mercurius, Homo, et Formica


M0783 - M0784 - M0785

784. Mercurius, Homo, et Formicae. Olim navis cum navigantibus omnibus cum demersa fuisset, tantam cladem aliquis videns, iniustos Deos esse affirmabat quod nimirum unius tantum scelesti causa, qui forte navem conscenderat, permulti eodem casu, licet omnis criminis expertes, perirent. Dum haec ille ait et secum quae evenerant repetebat, ingens formicarum multitudo circa eum venit, ut triticeas glumas quae illic forte aderant, ore traherent. A quarum una cum morsus esset, omnes illico conculcavit. At Mercurius ei apparens, virga percussit et “Posthac,” ait, “tales hominum iudices Deos esse patieris, qualis tu formicarum fuisti.”



M0784 = Perry306. Source: De Furia 363. This is Perry 306. Compare the story of the hen and the ants, #647.

No comments:

Post a Comment