Saturday, May 7, 2011

Image: Perdices Duae et Auceps


M0528 - M0529 - M0530
529. Perdices Duae et Auceps. Perdices duae in agro eodem pullos simul educabant, una quidem complures, at altera duos tantum. Parens ditior istam pauperem prae se contemnere coepit et “Quantis damnis,” dixit, “me affici prius necesse esset quam mea fortuna tuae similis fieret!” Parens paupercula, cum talem superbiam ferre non posset, loco diversa paulum abscessit. Auceps interea, dolis omnibus suis instructus, tacito gradu illuc accedit. Hanc pascentem cum prole gemina videt respuitque. At alteram, pullorum grege tanto stipante cinctam, pariter ut adspicit, eo unice industriam confert et pedicarum dolos caecos, et matrem et omnem familiam simul capit.



M0529 (not in Perry). Source: Desbillons 10.37 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the debate between the pig and the lioness about the size of a litter, #9.

No comments:

Post a Comment