Thursday, May 12, 2011

Image: Draco Beneficii Memor


M0625 - M0626 - M0627
626. Draco Beneficii Memor. Puer draconem parvulum emebat magnaque eum cura educabat. Cumque crevisset, loquebatur, quasi cum intellegente, ludens ac dormiens cum ipso. Cum vero ad ingentem magnitudinem draco pervenisset, in solitudinem a civibus est dimissus. Post cum puer, adolescens factus, reversus a spectaculo quodam cum aliquibus aequalibus, in latrones incidisset et clamorem extulisset, ecce draco praesto est, et alios interimit, ipsum vero salvum conservat.



M0626 (not in Perry). Source: Aelian, Historia 13.46. This fable is not in Perry’s catalog; Perry did not use Aelian as a source. For the far more famous story of the lion who spared his human friend, see #15.

No comments:

Post a Comment