Saturday, May 21, 2011

Image: Gallina Plumis Spoliata


M0567 - M0568 - M0569
568. Gallina Plumis Spoliata. Vulpes famelica gallinam rapuerat et plus media plumarum parte iam spoliaverat. Canis facinus advertit, accurrit, irruit, et praedam e dentibus avidis extorquet. Gallina, male mulcata, cum ad suam gentem rediret, “O sorores,” inquit, “quam parum abfuit quin dira nece vobis eriperer! Hinc forte in agros paululum diverteram; vulpes scelerata me necopinantem rapit, et ni canis validus succurreret, me miseram vorasset.” Et infortunium suum recens renarrat, misericordiam dulcem excitare cupiens. Sed illae contra clamitant, sic glocientes, “Fuge hinc, inepta, cum tuis querimoniis, et apud aves deplumes locum tibi quaere. Si misera es, ipsa tibi malum advocasti moribus indoctis tuis.” Cumque ea parumper renueret, ferociunt; rostris saevis abigunt et foras extrudunt. Ubi est calamitas, ibi culpa esse creditur.



M0568 (not in Perry). Source: Desbillons 10.31 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Richer as his source. For another story of the chicken who managed to escape from the fox, see #566.

No comments:

Post a Comment