Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Gallina Scalpens


M0568 - M0569 - M0570
569. Gallina Scalpens. Deis deabusque praesentibus, Iuno laudabat castitatem; persuadebat melius esse ut femina uni viro esset coniuncta proprioque suo sufficeret. At Venus, iocandi causa, interposuit dicta gallinarum. Cum interrogaret patientem et taciturnam domesticam suam gallinam quanto posset satiari cibo, illa dixit, “Quodcumque accepero abundat mihi, et econtra scalpo.” Venus econtra huic gallinae dicitur coram ipsis dixisse, “Ne scalpes, do modium tritici.” At gallina sic ait Veneri, “Si horreum mihi patefacias, tamen scalpo.” Ubi risisse dicitur Iuno dictum Veneris a gallina, per quam agnoverunt dii feminis fieri similia. Sic deinde Iuppiter multas coepit adire feminas, nulla se importuno negavit. Deinde et Venus cum Marte et Vulcano. Et, ut potuerunt, ceterae multae.

Iuno et Venus

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. We can see two goddesses here, with the respectable Juno in black and Venus in red, with Jupiter presiding.
M0569 = Perry539. Source: Steinhowel 3.8. This is Perry 539. For a fable about female desire, see the story of the widow and the soldier, #945.

No comments:

Post a Comment