Saturday, November 5, 2011

Image: Gallinae Pulli et Milvus


M0566 - M0567 - M0568
567. Gallinae Pulli et Milvus. Gallina frequenter colligit pullos sub ala sua, praecipue contra milvum. Venit semel milvus volitans super pullos suos, et illa vocavit eos. Venerunt sub alas, excepto uno qui invenit vermiculum et beccavit super ipsum ut comederet. Interim venit milvus, et illum pullum rapuit.



M0567 = Perry601. Source: Odo, Fable 34. This is Perry 601. Compare the swallow trying to protect her child, #483.

No comments:

Post a Comment