Wednesday, May 4, 2011

Image: Monachi et Abbates


M0894 - M0895 - English - M0896

895. Monachi et Abbates. Quidam abbas dedit monachis suis tria fercula. Dixerunt monachi, “Iste parum dat nobis. Rogemus Deum quod cito moriatur,” et sive ex hac causa, sive ex alia, cito mortuus est. Substitutus est alius qui tantum dedit duo fercula. Irati monachi dixerunt, “Nunc magis orandum est, quia unum ferculum subtractum est, Deus subtrahat ei vitam.” Tandem mortuus est. Substitutus est tertius, qui duo subtraxit. Monachi dixerunt, “Iste pessimus est inter omnes, quia fame nos interficit. Rogemus Deum quod cito moriatur.” Dixit unus monachus, “Rogo Deum quod det ei longam vitam.” Alii admirati quaerebant quare hoc diceret. Qui ait, “Video quod primus fuit malus, secundus peior, iste pessimus. Timeo, cum mortuus fuerit, alius peior succedet qui penitus fame nos perimet.”


M0895 (not in Perry). Source: Odo, Fable 1 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog, but Odo pairs it with the traditional fable of the frogs choosing their king, #605.