Thursday, May 5, 2011

Image: Viator et Lapides


M0919 - M0920 - M0921

920. Viator et Lapides. “Isti lapides hercle me conficiunt labore gravi,” inquit viator, “cursumque etiam morantur nec mediocriter! Cur talem molestiam fero, viam saxosam ingressus?” Simulque lapides, quotquot obstant, tollere et eiicere incipit et limitem expurgare, qua pedes facilius sese agere possint. Sed quis enim fructus hinc demum vero redit? Is quadruplum laborem trahit, et moram quadruplam. Homines saepe malum augent dum stulte volunt illud minuere quod sufferendum foret.



M0920 (not in Perry). Source: Desbillons 5.2 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the story of the obstacle that Hercules found in his path, #791.

No comments:

Post a Comment