Tuesday, May 10, 2011

Image: Sacerdos et Pira


M0895 - M0896 - English - M0897

896. Sacerdos et Pira. Sacerdos quidam gulosus, extra patriam ad nuptias profisciscens ad quas fuerat invitatus, reperit in itinere pirorum acervum, quorum ne unum quidem attigit quamvis magna affectus fame; quin potius ea, ludibrio habens, lotio conspersit, indignabatur enim huiusmodi cibos sibi in itinere offerri qui ad lautas accedebat epulas. Sed, cum in itinere torrentem quendam ita imbribus auctum offendisset ut sine vitae periculo eum transire non posset, domum redire constituit. Revertens autem ieiunus, tanta est oppressus fame ut, nisi pira illa quae urina consperserat comesset cum aliud non inveniret, extingueretur. Haec fabula monet nihil esse contemnendum, cum nihil sit tam vile et abiectum, quod aliquando usui esse non possit.


M0896 (not in Perry). Source: Abstemius 46. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another fable with a similar moral, see #19.