Sunday, May 29, 2011

Image: Nanus et Villanus


M0810 - M0811 - M0812

811. Nanus et Villanus. Quidam villanus cepit forte Nanum monticulum. Qui, ut dimitteretur, trium optionum potestatem homini dedit. Mulier, ut optaret, virum suum rogavit, affirmans se melius scire quid foret optandum. Vir ergo mulieri duas optiones concessit. Illa autem, oportunum tempus exspectans, optare tardavit. Contigit itaque una die ipsam dorsi arietini spinam rodere. Cuius medullam, satis desideratam, cum attingere non posset, os viro porrexit et ait, “Utinam haberes modo ferreum rostrum ad medullam hanc leviter extrahendam!” Statim post verba sedit maritus ferro rostratus. Tunc ait uxor, “Utinam esset modo facies tua sine rostro!” Statim post verba sedit maritus sine rostro, sed etiam sine naso. Tunc ait uxori, “Utinam esset modo facies mea velut ante fuit!” Taliter optatis eorum nihil utilitatis affuit.



M0811 = Perry668. Source: Romulus Anglicus 47. This is Perry 668, and I have followed Perry’s emendations here. For another fable where wishes do not turn out as expected, see the story of Mercury and the two women, #782.