Monday, October 17, 2011

Image: Naias et Puella


M0809 - M0810 - M0811

810. Naias et Puella. Puella quaedam, ad fontem lucidum sedens, pulchritudinem suam in liquoris speculo inspicere amabat. Sitis interea crevit; ut hanc levaret, aquam hausit cava manu, at liquor omnis inde perturbatus est. Illa ergo dolet queriturque quod iam nil cernere possit. Naias, imi fontis incola, emergit et “Ut te cernere possis,” ait, “exspecta dum redeat quies quam tu fugasti.” Qui se ipsum noscere cupit hac fabula monetur ut ipse sibi se placidum sistat.



M0810 (not in Perry). Source: Desbillons 7.18 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the story of the snail who besmirched the mirror, #644.

No comments:

Post a Comment